monumenta.ch > Plinius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 1
{I} Implesse poterant miraculum sui natura atque tellus reputantium vel prioris tantum voluminis dotes totque genera herbarum utilitatibus hominum aut voluptatibus genita. sed quanto plura restant quantoque mirabiliora inventu! illa enim maiore in parte cibi aut odore decorisve commendatio ad numerosa experimenta duxit; reliquarum potentia adprobat, nihil ab rerum natura sine aliqua occultiore causa gigni.